Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/43

From GATE
Revision as of 17:49, 17 January 2018 by ViscontiRomani (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


libro Coptitas, ait, certis quibusdam solemnibus Asinum praecipitare solitos, et homines rufos infectari, eo quod, qui Osiridem occidit, Typhon, rufo et Asinino colore fuisse tradatur. In Copto quoque Hori simulacrum altera manu Typhonis pudenda tenens Coptitas coluisse, idem Plutarchus author est. Fanum seu adytum Isiacum, ad quod magni hominum utriusque fexus oraculis consulendi gratia fieri concursus solebat, Copti quoque existisse tradit Pausanias in Phocicis. . Eo ipso, inquit, tempore Romanum hominem qui Aegyptum Provinciam obtinebat, quendam mercede conductum, iusisse Isidis adytum, quod Copti erat, intrare rediisse illum mox, at quae conspexerat, exposuisset, è vita disesisse. Coptitas studios quoque Crocodilorum cultores ex Plutarcho tradit Volateranus. Vinum Thebaicum, maxime quod circa Coptum nascitur, iis qui calidioribus morbis infestantur, commendatur ab Athenaeo in dipnosophisticis. Cui adstipulatur Geographia Arabica, quae vinum et fructus Coptenses commendat his verbis.