Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/42

From GATE
Revision as of 16:10, 17 January 2018 by ViscontiRomani (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


urbem, quae quanquam sine portu est, tamen propter opportunitatem Isthmi idonea diversoria habet: dicunt Philadelphum primò hanc viam exercitu aperuisse, cum aquis ea careret; ac diversoria constituisse, tam pedibus iter argentibus, quam Caelis; Idque effecisse, quoniam rubrum mare difficulter navigaretur, praesertim ex intimo recessu. Enimvero experientia utilitatem maximam demonstravit, atque nunc omnes Indicae et Arabico sinu advehuntur, Coptum deferuntur, istarum rerum emporium. Non procul à Bernice estv Muris statio, quae urbs navale habet. A Copto quoque non multum abest Apollinis Civitas, quarum duae urbes Isthmum terminantes utrinque sunt. Sed Coptus et Muris statio nunc excellunt, iisque omnes utuntur. Haec de urbe Coptos Strabo. Plinius inter caeteros Aegypti nomos, seu praefecturas, urbis Nomique Coptitis quoque meminit. Plutarchus plurimus iu locis huius mentionem facit. Isidem enim cum Osiridem meritum à Typhone interfectum audisset, hic lugubri veste indutam, tonisque capillis nunquam fatis Osiridis quaerendi initium fecisse. Isis, iniquit, haec audiens protinus capillos suos tondet, et lugubrem stolam induit. Ex quo urbi Coptos adhuc nomen manet, tametsi alii hoc nomine privationem denotent. Nam privare significat. Citato quoque