Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/41

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/41 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/41: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


Aegyptum, Chibth appellare caeperunt. Unde nulla ratione concedendum est; , et Chibth etsi affina, eadem esse, uti diximus. Cum et etymo, et pronunciatione differant. Nam si ijs qui aliquam huius linguae notitiam in Aegypto ab ipsis Coptitis instructi hauserunt credimus, hoc vocabulum, υ in ου mutato, , non pronunciandum esset; quod et in Aethiopum libris quoque observatur. qui à vicinis Coptitis instructi, Aegyptũ alio nomine non appellant, nisi Medura gobzo. hoc est terram Aegypti. Quae cum ita sint optimè ipsi sentiunt, qui huius Erymon à Copto celeberrima olim Aegypti urbe, et Thebaidos metropoli deducunt. Haec enim est à qua Coptitae eorumque; lingua nomé invenit, uti ante insinuavimus. Fuit autem haec urbs Coptos (quae et Cana Ramusio dicitur) Ptolomaeo teste Nomi Coptici metropolis sub 26 latitudinis gradu, et longitudinis 62 sita: cuius quoque meminere Fl. Iosephus et Aegesippus. Strabo eam Thebaidos caput, Arabum et Aegyptiorum commune appellat emporium, verba eius hic addere libuit. Post Veneris inquit Templum est Isidis fanum, deinceps sunt ea quae Typhonia vocantur, et fossa quae Coptum desert communem Arabum, et Aegyptiorum urbem; deinceps est Isthmus in rubrum mare porrectus, iuxta Berenicem