Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/367"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
Ex omnibus denique rebus naturalibus divinandi scientiam, item Incantationum, adiurationum, & amuletorum artem ijs propriam, quo tamen arguménto, ita conabimur procedere, ut impias veterũ superstitiones unà cũ recentiorũ deliramentis tot. iã sacris Canonibus proscriptis evertamus, & funditus extirpemus.
 +
''VI. Classis Theologiae Hieroglyphicae.''
 +
In qua de vera Aegyptiorum Theologia docetur, videlicet de supremo Ente, seu Emepht eiusque; asseclis intelligentijs. Item de Genijs mundi & Daemonibus; eorumque varjis classibus & choris. Item de eorum per varias dispositiones attractu. Docetur, autem in hoc Theologiam Platonicam Pythagoricam, Orphicam, Hermeticam, non esse aliud nisi arcanam Aegyptiorum sapientiam Hieroglyphicis symbolis contentam.
 +
''OEDIPI AEGYPTIACI PARS III. THEATRUM HIEROGLYPHICUM.''
 +
In 6 Scenas distributum. In quo quicquid in praecedentibus variè allatum est, ad praxim reducitur; & hieroglyphicis disciplinis comprehendi docetur.
 +
''Adytum Isiacum.
 +
In quo Mysteria pyramidum & obeliscorum in genere discutiuntur.
 +
''Scena I.''Exhibet Obeliscos à Romanis Imperatoribus

Revision as of 18:40, 5 March 2018

This page has not been proofread


Ex omnibus denique rebus naturalibus divinandi scientiam, item Incantationum, adiurationum, & amuletorum artem ijs propriam, quo tamen arguménto, ita conabimur procedere, ut impias veterũ superstitiones unà cũ recentiorũ deliramentis tot. iã sacris Canonibus proscriptis evertamus, & funditus extirpemus. VI. Classis Theologiae Hieroglyphicae. In qua de vera Aegyptiorum Theologia docetur, videlicet de supremo Ente, seu Emepht eiusque; asseclis intelligentijs. Item de Genijs mundi & Daemonibus; eorumque varjis classibus & choris. Item de eorum per varias dispositiones attractu. Docetur, autem in hoc Theologiam Platonicam Pythagoricam, Orphicam, Hermeticam, non esse aliud nisi arcanam Aegyptiorum sapientiam Hieroglyphicis symbolis contentam. OEDIPI AEGYPTIACI PARS III. THEATRUM HIEROGLYPHICUM. In 6 Scenas distributum. In quo quicquid in praecedentibus variè allatum est, ad praxim reducitur; & hieroglyphicis disciplinis comprehendi docetur. Adytum Isiacum. In quo Mysteria pyramidum & obeliscorum in genere discutiuntur. Scena I.Exhibet Obeliscos à Romanis Imperatoribus