Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/34

From GATE
There was a problem when proofreading this page


ingredientem appositè quadrabit, nota illa Hebraeorum ? ubi enim [1] multa tenebrarum caligo, ignota adhaec via, multos errores et lapsus, frequentesque offensiones contingere necesse est. Ac proinde periculosae plenum aleae opus me aggredi non ignoro; dum non de communi aliquo, ac familiari nobis idiomate, sed Sapientum Aegyptiorum antiquissimo, lingua uti in hunc diem Europaeis incognita, sic vetustatis apud ipsosmet Aegyptios adhuc incompertae, ac plurimarum gentium commixtione succedentibus seculis vitiata aliquid certi adstruere contendo. Sed enim cum nullae tenebrae tantae sint, in quibus non aliquis saltem lucis effulgeat radius; nec tanti rerum nodi, quos non humani ingenii veritatis amore flagrantis sagax dissolvat industria; Ego certè non reconditioris tantùm antiquitatis studiosis; sed et toti Reip: literariae rem haudquaquam ingratam me facturum existimavi. Si, uti in caeteris Aegyptiacis, quae hucusque delituere monumentis eruderandis; ita in eorundem lingua seù idiomate restaurando, operam meam quantulamcunque collocarem; opusque non tam proprio ingenii ad quaevis difficilia caeteroqui prompti motu; quam doctissimorum virorum, quos inter principem sane non immeritò locum obtinet Amplissimus Dominus Nicolaus Fabricius

  1. Marginalia: 'Multae tenebrae multus error.'.