Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/337

From GATE
Revision as of 17:16, 29 November 2017 by Visconti09 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "PARS V.<br /> ''De verbo eiusque particulis.''<br /> Multa mihi hìc de varia verbi subdivisione Coptitis usitata, dicenda forent verùm quandoquidem eam tractationem Thesauro...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


PARS V.
De verbo eiusque particulis.
Multa mihi hìc de varia verbi subdivisione Coptitis usitata, dicenda forent verùm quandoquidem eam tractationem Thesauro nostro reservavimus; solùm hìc methodu, qua in verborum inflexione utuntur, à nostra admodum diversam, ostendemus. Ut methodus nostra spinosioribus minutijs remotis Tyronibus facilior reddatur et planior. Notandam itaque Coptitas octo characterum, vel potius particularum nunc in alia, et alia signa divisarum subsidio, omnem cùm nominum: tùm verborum inflexionem metiri. Sunt autem dictae particulae veluti signa quaedam fui seu indices generis, numeri, casus, personae, modorum, temporum, aliarumque circumstantiarum, quae in nominibus et verbis passim à Grammaticis confiderantur. Huiusmodi itaque particularum cognitionem si habueris, difficile non erit, quoduis verbum Coptum coniugare particulae sunt sequentes.

Verum ut maiori claritate procedamus, tractatum hunc de verbo in totidem partes, quot particulae sunt, subdividemus, ut sinugularum particolarum seu notarum in nominibus, et verbis occurrentium, officia melius precipiantur.
Divisio prima.
Ac primum quidem signuum indicat persona de seipso loquenter in nomininbus, hoc est denotat affixum primę