Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/312

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


nostro Coptarabico, partim aliis Codicibus Vaticanis praefixas reperi farragine; epitomen presentem compilare agressus sum, quam iuxta consuetas nostrorum Grammaticorum leges, ab omni confusione vindicatam, ea methodo disposui, ut quecunque vel in Arabica versione obscutra, aut ob peregrinam tradendi methodum essent difficilia; ea Tyronum ingeniis accommodata, hic breviter, clarem ac dilucidem traderentur. Ne quoque Lector fosan ob ignote lingue spinosas traditiones, unam cum tedio animum ed ea addiscenda abiceret: minutiorum rerum seu particularum quarundam plus difficultatis habentium tractationem Thesauro Copto reservavi, in quo Lector omnia ea quae ad linguam eam perfectem intelligendam pertinent, Coptarabicolatinem tractata plenius et penitius reperiet. Vale itaque munificentissime Princeps atque hisce pauculis interim fruere.