Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/311

From GATE
Revision as of 11:34, 21 November 2018 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


PRIMITIAE
LINGUAE COPTAE

sive
AEGYPTICAE ANTIQUAE
Ad Eminentissimum: Principem S.R.E. Card:
FRANCISCUM BARBERIUM

Praefatio

CUm ita nobis, Eminentissime Princeps, à natura comparatum sit, ut iis rebus, quas aut ob novitatem suspicimus aut quarum cognoscendarum feruente tenemur desiderio, haud plane acquiescamus, nisi plenam et integram de iis instructionem capiamus, quod cum in aliis omnibus, tum potissimum in rebus ad scentiam pertinentibus locum habere quotidie experimur. Certe rem haudquaquam ingratam audis et curiosis Lectoribus me facturum existimavi, si Prodomo iam exped, in quo de linguae Copte proprietatibus non nisi generatim tantum, à me disceptatu fuit. Specialem quandam, brevem ac perspicuam de huius lingue preceptionibus ac regulis tractationem hoc loco quoque subiicerem, ne quicquam ad res Coptas plene intelligendas in Prodromo nostro omisisse viderer. Discussa itaque sine mora ingenti sane Grammaticarum Coptarum, quas partim Thesauro