Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/306

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Ponunt ii solem imperatorem, Speculorum fontem Characterum fontem, incognitis signis, et symbolis incumbentem, et summitates fontanas Apollinis, Osiridis, Mercurii.[1] Quorum mysteria disquiruntur apud Balgum, Eximidium, Ariastem, aliosque, in turba Philosophorum. Ex hoc luculenter denique; patebit sagaci animo, quomodo amor mundi sit excellentissimus metaphysicus, Physicus; Astrologus, musticus, Geometra, Arithmeticus, Dialecticus, Rhetor, Poeta, Historiographus, Iurisconsultum, Ethicus, Medicus, Nauta, Agricola, Architectus, Pictor, Venator, Hortulanus, Augur, et Παντομάντος, verbo absolutissimus Magus. Nemo igitur naturam adeat qui hunc Pana non attraxerit. Verum tempestive finio, ne immensum hunc vastitatis Oceanum ingressus, pedem referre non liceat. Atque haec sunt Benevole Lector, quae antequam Thesaurum linguae Coptae, et post illum Oedipum Aegyptiacum luci darem, per hunc Prodromum meum, de utraque Aegyptiorum lingua vulgari, et hieroglyphica, tibi intimare volui; eumque; hìc praemittere, ut expeditior et cum maiori voluptate, secutura opera adires, simulque ad ea intelligenda hisce praesuppostis fieres instructior. Ad methodum tamen huius Prodromi quod attinet, fateor multa me hìc praeteriisse, quae cùm explicatione longa et exacta indigerent, commodiùs

  1. Marginalia: 'Turba philosophorum'.