Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/303

From GATE
Revision as of 15:27, 22 November 2018 by ViscontiTaricco (talk | contribs)
This page has not been proofread


ut innumeras alias, de quibus exprofesso in Oedipo tractabitur, preterea, haec praesens figura hieroglyphica una fuit, cuius virtutes magicas una cum ritibus caerimoniisque, quibus in eiusmodi conficiedis utebantur, libens proferrem; sed cum humani generis hostis plerumque huiusmodi operationibus eorum sese occulte immiscere sit solitus, multaque circa confectionem earum Christianae pietati prorsus contraria, et a S. Matre Ecclesia iam dudum prohibita occurrant, ne tenerioribus mentibus[1] iis recitandis offendiculo sim, ut nunc, ita in aliis libens supprimam, nisi Ecclesiae bonum, cui studeo, aliud suadet; sed hoc iis, quibus hac in parte subsum, iudicandum relinquo. Habes igitur hieroglyphicum systema pulcherrimum sane et prosus musicum, quod intervallis iunctum imparibus; sed tamen pro rata proportione distinctis, acuta cum gravibus temperans, varios aequaliter concentus efficit, esti illum aures non capiant nostrae, quippe ad sublunares turbines, affectuumque procellas varias, veluti ad Catadupa Nili obsurdescentes; habes omnia philosophiae recondita in hoc unico symbolico schemate, in totius mundi veluti compendio quodam etανακεφαλαίώσ arcana rerum similitudine adumbrata. Cuius quidem universam gloriam ab ipso vestibulo spectandam protinus exhibere nolui; tum quod illius ambitum, ac late

  1. in the text is: "mentibns"