Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/299

From GATE
Revision as of 14:39, 22 November 2018 by ViscontiBentivegna (talk | contribs)
This page has not been proofread


vero sphaeras quaedam, in qua nulla est. Haec Rambam: An non hic quaternarius sphaerarum clare in nostro hieroglyphico schemate expressus videtur? certe expressius nihil. Quid enim aliud fulgida illa ac radiosa Scarabaei pterygia nisi rutilam stellarum fixarum sphaeram, significant, in qua 12 signa Zodiaci per 12 Scarabaei digitos maiores, indicata reponuntur? quid aliud globus ille 5 circulorum, nisi sphaeram 5 planetarum notat? vides sphaeram Solis in Hori capite, et Lunae sphaeram in propria figura repraesentatam, elementarem mundum includentem. quae omnia ambit globus alatus, sphaera videlicet invisibilis de qua paulo ante Rambam locutus est.

Ne vero hunc quaternarium gratis ab Aegyptiis confictum quispiam existimet, eius mysterium hic indicandum duxi. Aegyptii itaque cum ex admirabili illa rerum omnium nexu et concatenatione deprehendissent, superiora corpora, inferiora valde potenter movere; et 4 elementa, 4 sphaeris [1] veluti principiis activis substerni; praeterea sphaerae Lunari vim quandam efficacem inesse ad elementum aquae commovendum, Solari ad ignem, ad aerem ob varias radiorum commistiones 5 planetarum sphaerae; ad terram denique alterandam ipsi firmamento; quis non videt, eos magno ingenio hanc quadruplicem catenam, quadruplicia inferioris et superioris mundi similia

  1. Marginalia: 'Quatuor sphaerae respondent 4 elementi'.
Quatuor sphaerae respondent 4 elementi +