Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/294

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page



Hoc est, Pater in flio, principium, quietem et finem, creavit caput, ignem, fondamentum hominis magni, faedere bono. Quid aliud per alatum globum, nisi circulus ille, cuius centrum ubisque circumferentia nusquam, ut Trismegistus loquitur, denotatur; videlicet intellectus ille abitractus, supramundatus, mens prima, Pater inquam coelestis; quid aliud per Scarabaei corpus nisi unigenitus flius eius, quem Pater principium, quietem et finem constituit rerum omnium, pre quem facta sunt omnia et sine ipso factum est nihil. Ne vero quispiam indignum maiorem, infecto omnium vilissimo teterrimo, putidissimoque assimilari, ille audiat, quid de admiranda Christi humanitate in foliloquiis fuis magnu Ecclesiae lumen S. Augustinus dicat Bonus inquit, ille Scarabeus meus, non ea tantum de causa, quod unigenitus, quod ipsemet ufui Author; mortatalium speciem induerit; sef quod in hac faece nostra sese volutarit, et ex ipsanasci homo voluerit. Neque enim veritus est Sanctus iste Theologus, pietatis et integratis columen, dum in nitidissimo Dei fulgore contemplando, hominisque ex opposita