Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/293

From GATE
Revision as of 17:28, 29 November 2017 by Visconti08 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Cum verò mundi diuersi, à diuersis uti mundus minor seu humanus, politicus, ethicus, chimicus, et iuxta variam, quam cum maiori tenèt analogiam, constituantur, variam quoqu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Cum verò mundi diuersi, à diuersis uti mundus minor seu humanus, politicus, ethicus, chimicus, et iuxta variam, quam cum maiori tenèt analogiam, constituantur, variam quoque lectionem huius symbolicae scripturae resultare necesse est. hinc medici sic legere possent; anima, corpus organicum et singulas partes, atque. membra vitalia, cor, cerebrum, partibus inferioribus miro faedere coniuncta in suo esse coferuat. Ethici verò ita; anima rationalis totum hominem potentias superiores, intellectum, voluntatem, cum inferioribus et exterioribus sensibus rectae rationis dictamine concordes facit; et sic de caeteris quae Lectori applicanda relinquimus. Vides igitur, quàm multarum rerum, et altissimarum, simplici hoc hieroglyphico schemate, quanto ingenio indigitarint AEgyptij, quomodo ad una mundanam ideam, omnes reliquas ei analogas concatenatas veluti traxerint; ita quidem ut non uno sensu contenta, sed per innumeras rerum analogas species exporrecta, occulta quadam similitudine ominum processum seriemque; etiam ipsa Christianorù mysteria expressisse videàtur an non huc respicit ad mirandù illud in beresith elucefcens mysterium, quod metathetica quadam Cabalicae disciplinae methodo resolutum, sensum ei, quem hieroglyphicum schema non absimilem his verbis exprimit.