Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/291

From GATE
Revision as of 17:05, 29 November 2017 by Visconti08 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "multo excellentiorem, sublirniorem, et abstractis mentibus viciniorem, qua integra saepe numerò ratiocinatio rerumque; altissimarum conceptio, aut insigne aliquod in naturae...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


multo excellentiorem, sublirniorem, et abstractis mentibus viciniorem, qua integra saepe numerò ratiocinatio rerumque; altissimarum conceptio, aut insigne aliquod in naturae aut divinitas finu delitescens misterium, hoc vel simili artificioso simbolorum contextu intellectui sapientis uno intuitu obiicitur; oportet igitur in huiusmodi scripturis, relictis orationis circustantiis quarum nulla ratio habentur, ab apparente foris imagine duci ad rerum abditas formas, et à sensibili obiecto, ad intelligibilis notionem. iuxta illud còmune Kabalistarù id est malogranatum inveni, interiora comedi corticcem abieci. Quia tamen conceptus hierogliphicus mentalis, fine conceptu rerum per nomina, voces, aliasque orationis partes indicatarum minimè concipi potest, ob formalis conceptus ab obiecto, seu rebus sensibilibus dependentiam, lectio quaedam iis nominibus, et verbis quibus res per simbola significabantur, postis, instituebatur, cuius ut ipecimen aliquod curiosus Lector videat, Lectionis subiungendum duxi, quod cùm generalissimum sit, et omnes analogarum rerum species comprehendat, ei varios quoque sensus pro diversis analogiae rationibus inter dictae tamen analogiae limites, competere necesse est , uti ex sequente se hemate patet.