Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/284

From GATE
This page has not been proofread


glyphico schemate, alati globi serpentibus hinc inde prosilientibus circumsepti, mundano systemati supraposita figura.Atque globus quidem nihil aliud, quam orbem universi, designat ut in praecedentibus probatum est.Alis teste Macrobio,Martiano,et Apuleio vis subtilis et celer omnia penetrãs in mũndo, denotabatur, ut vel hinc Alatam animam Aegyptios tradidisse, mirum non sit, cùm plerique Platonici, è Zorastris doctrina Aegyptiorumque id passim doceant. Serpentem verò faecũdi spiritus symbolum esse, Porphyrius apud Eusebium l.3.c.3.Evangelicae praepar: abundè docet;