Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/283"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/283 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/283: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(Proofread)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
absurdè per radiosam seu, inversae pyramidis literam V indicatus amoris ascensus, quid aliud significat, nisi ''magicam''illam amoris superiora inferioribus connectentem catenam, in reciproca singularum partium cóspiratione defixam.Unde non malè amorem ita summus Philosophus Areopagita definit. Ut quidá sit ''circulus à bono in bonum perpetuò revolutusque''.Nam, ut à Deo incipit, et allicit, perfectae pulchritudinis rationem praesefert; ut autem in mundum transit, amor potissimùm dicitur.Voluptas denique prout in Authorem remeans pulcho exemplari, pulchram imaginem, pulchra revolutione convertit. In hoc circuitu per omnia penetrans sursum eadem secum, deorsumque volui continuò facit;non secus ac Solis simplex radius per se uniformis in Coelo lucem, splendorem in aethere, in elementis lumé, in mistis corporibus colorem lucidum creat.Patet itaque quòd amatorius ordo, sit causa conversionis in rebus omnibus ad divinam pulchritudinem, et formam principem, atque (ut verbis Procli utar) reducat seauentia ad illam omnia, eique coniungens, et coniuncta confirmans; et mox inde sequentia replens, divini luminis dotes inde scaturientes per universa distribuat. Quod quidem Aegyptiis aliud non fuit quàm anima múdi, rerum omnium in mhndo causa et origo; quam aptissimè sanè expresserunt in hoc hiero.

Revision as of 21:21, 21 April 2018

This page has been proofread


absurdè per radiosam seu, inversae pyramidis literam V indicatus amoris ascensus, quid aliud significat, nisi magicamillam amoris superiora inferioribus connectentem catenam, in reciproca singularum partium cóspiratione defixam.Unde non malè amorem ita summus Philosophus Areopagita definit. Ut quidá sit circulus à bono in bonum perpetuò revolutusque.Nam, ut à Deo incipit, et allicit, perfectae pulchritudinis rationem praesefert; ut autem in mundum transit, amor potissimùm dicitur.Voluptas denique prout in Authorem remeans pulcho exemplari, pulchram imaginem, pulchra revolutione convertit. In hoc circuitu per omnia penetrans sursum eadem secum, deorsumque volui continuò facit;non secus ac Solis simplex radius per se uniformis in Coelo lucem, splendorem in aethere, in elementis lumé, in mistis corporibus colorem lucidum creat.Patet itaque quòd amatorius ordo, sit causa conversionis in rebus omnibus ad divinam pulchritudinem, et formam principem, atque (ut verbis Procli utar) reducat seauentia ad illam omnia, eique coniungens, et coniuncta confirmans; et mox inde sequentia replens, divini luminis dotes inde scaturientes per universa distribuat. Quod quidem Aegyptiis aliud non fuit quàm anima múdi, rerum omnium in mhndo causa et origo; quam aptissimè sanè expresserunt in hoc hiero.