Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/282"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 13:56, 6 May 2020

This page has been proofread


rectae; tertia globi figura exprimit:quibus omnibus tot ac tanta mysteria indicantur, ut iis singulis explicandis, non dicam haec pagina, sed nec volumen quidem magnum sufficiat. Quare aliqua earum, aedòque generalia tantùm hoc loco attingam, ut de aliis Lector iudicium faciat:ac primò quidem character Φ ex circulo et linea copositus, quid significet paulò ante indicavimus, et de eo c. 7. tractatum est. videlicet, rerum ex centro per lineas rectas in circulorum peripherias diffularum primordia, reliquis vero tribus literis V Λ O.aptissimè sanè et eleganissimè amoris in hoc mundo vim, et à centro ad circúferentiam, et ab hac ad illud reciprocum motus processum, exprimétibus: Amor enim nó tátùm versus inferiora, demittit radios, quo cuncta vivificet, verùm et virtute naturali, seu magica naturarum cognatione sursum attrahit, et in amplexus mutuos plena conversione compellit; sic enim progressus vel descensus à Deo, seu ut Platonicè loquar, anima mundi per mundi res universas, utque ad materiem,quem processum descensumque aptè pyramidalis litera Λ refert.Et hinc per naturam denuò reditus, ad naturae praesidem, videlicet monadem illam individuam, pyramidis mundanaeapicem.Similiter ascensus ad vastissimas Coelorum peripherias per intermedia múdi spacia à cétro universi nò