Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/279

From GATE
Revision as of 21:24, 3 February 2018 by ViscontiTaricco (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


eiusque motum, et cyclicas rationes Aegyptios indigitasse[1], et Porphyrio paulo ante patuit, et ex Clemente supra allegato luculentius patet.
Solem indicaturi, circulum faciunt, Lunam, vero figuram Lunae cornum formam praeferentem, convenientem ei formae quae proprie dicitur.

Quintum symbolum Crucis character est, intra Lunaris circuli orbitam contentus sublunaris seu elementaris mundi, circa quem Osiris et Isis, id est Sol et Luna, teste Diodoro, ambulantes, omnem influxibus suis temporum generationumque, atque corruptionum vicissitudines producunt, typus proprius. Atque ita se habere egregie e priscis Scriptorum monumentis ostendit Marsilius Facinus c.18 l.3 de vita coelitus propaganda; Postremi, inquit, quidam imaginum Authores universam earum formam ad Coeli similitudinem accepere rotundam: Antiquiores autem, quemadmodum in quodam Arabum Collegio legimus, figuram crucis cunctis anteponebant, qui corpora per virtutem agunt ad superficiem iam diffusam; prima vero superficies cruce describitur; sic enim imprimis, habet longitudinem, primaque figura est, et omnis recta quam maxime et 4 rectos angulos continet, effectus vero coelestium maxime per rectitudinem radiorum, angulorumue resultant. Tunc enim stellae

  1. forma sincopata indigitavisse