Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/273

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


vindictam Deorum formida, qui sacram et magnam Dei nostri Osiridis imaginem in qua habitans nos coelorum motus, omnemque agricolturae rationem docet; adeo temere et indigne tractare audes? hac interpretatione emendatus Persa in posterum cautius incessit, ne lutosum hunc Dealstrum fortassis laedendo indignationem Numinum incurreret. Verba Arabica subdo.

Duo viri Persa et Aegyptiacus profiscentes in Regionem longinquam, iis ambulantibus, cum Aegyptius videret quod Persa Scarabaeum, qui pilulam e stercore Asini conglobatam voluebat, forte calcaret, miserabili ploratu omnes Deos testatus est, ab hoc crimine immunem se esse, cumque insolitae eiulationis causam Persa rogaret, respondit Aegyptius, non ne tu Dei nostri vindictam times, qui imaginem eius ita indigne tractare audes? Sed haec animi gratia.