Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/268

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


res necessarias existimant. Multa hoc loco mihi de aliis Coptis characteribus; uti M.X.V. quae passim inter sacras sculpturas reperiuntur, dicenda essent. Verùm quia ex parte de iis dictum est, & in Oedipo nostrofusissimè veluti proprio loco de iis tractaturi sumus, hìc ne Prodromo festinanti remoram obiicerem, longior esse nolui. Nihil igitur restat nisi ut me sine mora ad aliquod hieroglyphicae interpretationis specimen ostendendum accingam. Deus Optimus Maximus fortunet molimina.

Specimen Hieroglyphicae Interpretationis
in sequenti Schemate exhibendum.

Cum occasione Coptarum litterarum, in hoc hieroglyphicum schema inciderimus, extra propositum scopum nequaquam me collineaturum existimavi; si id, quod vincè multi desiderabunt, in curiosi Lectoris gratiam videlicet hieroglyphicae explanationis specimen quoddam hoc loco exhiberem, cùm, ut quantam & quam admirabilem rerum abstrusissimarum copiam & varietatem in Oedipo nostro prodituri simus, ex hac veluti minima eius particula Lectori patefieret; tùm etiam, ut quam in similium symbolorum, operumque secuturorum hieroglyphicis