Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/264

From GATE
Revision as of 11:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/264 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/264: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has not been proofread


iucundam reddidisse. ingenti vero serpentum e putrefacto limo natorum copia locum continuo infestum reddere, cum multi quotidie e serpentum morsibus, inter quos et Osiridis Nauclerus Canopus, perirent; magnam Osiridem vim Ibium hisce locis immisisse, qui devoratis serpentibus, locum brevi tempore expurgatum, a periculis immune reddiderunt. Multiplicatis itaque ibibus, cum posteri notarent, dictas aves rostro, duorumque crurum divaricatione eam figuram, quam Mercurius olim simili occasione inuenta, inter sacras iam notas primam posuerat et quam terrae, Nili aquis circumfusae figura triquetra referret, exprimere; accedentibus multis aliis beneficiis ab Ibide collatis, eam Agatho daemona seu Genium Aegypti, e monogrammo illo quod prdibus effigiabat, appellare coeperunt. Atque ex eo tempore Ibis semper boni ominis avis habita, et in sacrorum Animalium album relata, in sui venerationem totam imposterum traxit Aegyptum adeo quidem, ut locum ipsum, in quo primo comparverunt Ibes, illud videlicet NIli brachium, quod Africam respicit et arenas Libiae seu catabathmum, Aegypti alio nomine non appellarint, quam Agathodaemona, quod et maiorum traditione edoctus Ptolemaeus docet. Δελα Μεγιζόν κείνο κάΛεθαί καθ ό κεξεκεταί ο μεγας ποζαμος λεγομενος αγαθος Δαιμών. Delta magnum,