Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/258

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


hydriae minutis, et continuis foraminibus interpunctae fieri solebant; ut per illa foramina aqua turbida percolata, pura redderetur et limpida Canopi Sacerdos cum harum unam accepisset, et illa foramina obturrasset cera, et variis coloribus depinxisset, in Graeco est , hoc est, variis animalium hieroglyphicis figuris, coloribusque delineatis, aqua repletum, ut Deum collocavit; cumque veteris statuae caput amputasset, quae Menelai cuiusdam Gubernatoris fuisse dicebatur, id illi suae novae statuae imponens accurate accomodavit. Advenerunt postea Chaldei : accensus est ignis, et cera qua obturata erant illa foramina liquescebat; Hydria autem sudante, et aquam eiiciente per foramina, ignis extinguebatur. Hac igitur calliditate et versutia, Canopus victor Chaldaeorum declaratus est, et ab eo tempore ut Deus colitur. Atque hanc quidem historiamm exacte refert numismatis paulo ante propositi figura; quam Aegyptii postmodum more suo in omne superstitiones genus praecipites, iuxta relatae historiae seriem in certa materie effingentes, inter sacra symbola collocarunt, eoque phylacterii loco postmodum illos contra ignis flammarumque violentiam usos, seu , à latere ei adiunctun abunde docet; hoc enim eo quod hanc vocem Graecam γΓΕΙΑ quod salutem significat vario