Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/255

From GATE
Revision as of 15:33, 27 December 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


aliud, quàm amorem significare, et hieroglyphici schematis contextus, et dictionarium nostrum Copto-arabicum in Scala nominum in O desinentium, clarè testatur, ubi idem quod id est amorem Author explicat. cui Graeca utpote ab eo derivata vocabula, φιλεῖν, φίλος, φιλία, admodum affinia sunt. Etsi autem primus character, vel negligentia sculptorum, aut vetustate temporum obliteratus, ita clarè expressus non videatur, illum tamen Φ Coptum esse, tùm exemplar Aeneae Vici iuxta prototypon ipsum Bembinum immediatè summa cura adumbratum, in quo memoratus character perfectiùs quàm in exemplari Herwartiano elucescit; tùm reliqui sequentes characteres , quos eosdem in omnibus exemplaribus reperio, apertè demonstrant. Hanc autem in tabella expressam scripturam verè Coptam esse, atque ipsam eandem, quam Clemens vocat, seu qua in Aegypto vulgò quondam utebantur; duo potissimum me ad id indubitanter sentiendum inducunt; Primum est, summa dictorum characterum ad Coptos hoc tempore superstites affinitas. Alterum est non hoc loco tantùm, sed et in caeteris quoque Aegyptiorum monumentis, similia nomina quaedam Copto charactere exarata hieroglyphicis inserta commistaque reperiri, quod nescio an ab aliquo hucusque sit notatum; verissimum tamen est, ut