Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/241

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


iuramentum veteres preastitisse apud varios comperio. et in hunc diem non in graeca tantum Ecclesia, sed et Latina multis in locis adhuc moris esse intelligo; etsi moderni Hebraei in odium Sanctae fidei nostrae uno omisso Iod, plerunque duobus tantùm id effigient, ut sequitur . Sed de huiusmodi apicibus nominis Dei, eiusque origine et mysteriis, consule R. Abraham Picol libro de expositione hoc est apicum; linea quae sequentibus verbis incipit.

Ecce doceo te quid secreti contineatur in signo magno literarum, ubi praeclara quaevis de eo tradit et Sacram Triadem eo signari doctè demonstrat. Itaque clarè patet, hos 3 apices mysticos esse et aliud non significare nisi nomen Dei. Iah iah iah. ex hisce verbis Exodi. 3. v: 14.

hoc est, Ego sum qui sum, qui est mi sit me ad vos extractum: quasi per tertiò repetitum manifestè diceret Ego sum ille Deus ipse misit me ad vos. ut ex citati Rabbini verbis, patet, et pulchrè declarat Archangelus Burgus. in Cabalisticis dogmatis fol. 152. et l. 2. de declaratione nominis Iesu. Tres igitur apices hosce idem esse cum