Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/240

From GATE
Revision as of 17:43, 17 January 2018 by ViscontiOrlandi (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


fuisse, supra c.7. declaratum est. et clare ex Hebraicis antiquis Authoribus docet Lilius Gyraldus synt: 1. histor: Deor: fol. 2. Alÿ, inquit, rectius enunciant; quod apud Antiquos quosdam Hebraeos legimus hac significatione notatum, tribus videlicet Iod literis, quae circulo concludebantur, supposito puncto hoc modo.
Confirmant hanc scribendi rationem Antiquissimi tum impressi. tum manuscripti Hebraeorum Codices Vaticani, in quibus passim hoc nomen Dei tribus hisce apicibus scriptum reperias. Qua quidem scribendi ratione nil aliud denotabant, nisi Sacrosanctae Trinitatis mysterium, trina nominis iah repetitione implicite indicatum. Ut vel hinc appareat, Sacerdotes summos solennem olim populo daturos benedictionem, tribus mediis digitis dextras manus extensis veluti tribus Iod, hoc nomen, teste perplexorum doctore Rambam non sine causa mystice expressisse: erat enim illa typus quidam benedictionis per Patrem, et Filium et Spiritum sanctum in lege gratiae dandae fidelibus: Certe per hoc nomen tribus quoque digitis elevatis, (vel ut alii sentiunt uno digito, in quo 3 inter nodia 3 Iod exprimebant, extenso)