Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/239"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
voluptatem haurire visi sunt. Authores itaque fuerunt ut hanc adeo antiquam novitatem, vel ut melius dicam, antiquitatem adeo novam, utpote quae ingentia Ecclesiae emolumenta adferre possit, non in Europaeorum tantum; sed et Asiaticorum gratiam, mox publici iuris facerem, quod quidem per Prodromum hunc Aegyptiacum commode fieri posse iudicavi.
+
voluptatem haurire visi sunt. Authores itaque fuerunt ut hanc adeo antiquam novitatem, vel ut melius dicam, antiquitatem adeo novam, utpote quae ingentia Ecclesiae emolumenta adferre possit, non in Europaeorum tantum; sed et Asiaticorum gratiam, mox publici iuris facerem, quod quidem per Prodromum hunc Aegyptiacum commode fieri posse iudicavi.<br />
Veruntamen ut et Lectori
+
Veruntamen ut et Lectori dictarum linguarum ignaro quoque satisfiat, et nequicquam vel proprio confinxisse ingenio, vel quippiam violenter tortum explicasse, aut coniecturis vagis indulsisse videar; singularum literarum, uti et vocum rationem varia authoritate stabiliendam duxi. Ac primo quidem 3. illos apices seu 3 Iodim in modum coronae disposita, mysticum Dei nomen <gap/> olim significasse, Galatinus paulo post citandus tradit, et Ioannes Fortius Hortensius Neophytus in libello de mystica literarum significatione docet his verbis.<br />
 +
<gap/> ''Veteres, inquit, alia ratione scribebant Dei omen <gap/>, alia legebant. Quidam id 3 Iod, quidam 3 apicibus, ad 3 Divinarum proprietatum, seu <gap/> sacramentum indicandum scribebant.'' Certe nomen Dei 3 Iod circulo inclusis olim mistyce scriptum

Revision as of 16:10, 17 January 2018

There was a problem when proofreading this page


voluptatem haurire visi sunt. Authores itaque fuerunt ut hanc adeo antiquam novitatem, vel ut melius dicam, antiquitatem adeo novam, utpote quae ingentia Ecclesiae emolumenta adferre possit, non in Europaeorum tantum; sed et Asiaticorum gratiam, mox publici iuris facerem, quod quidem per Prodromum hunc Aegyptiacum commode fieri posse iudicavi.
Veruntamen ut et Lectori dictarum linguarum ignaro quoque satisfiat, et nequicquam vel proprio confinxisse ingenio, vel quippiam violenter tortum explicasse, aut coniecturis vagis indulsisse videar; singularum literarum, uti et vocum rationem varia authoritate stabiliendam duxi. Ac primo quidem 3. illos apices seu 3 Iodim in modum coronae disposita, mysticum Dei nomen olim significasse, Galatinus paulo post citandus tradit, et Ioannes Fortius Hortensius Neophytus in libello de mystica literarum significatione docet his verbis.
Veteres, inquit, alia ratione scribebant Dei omen , alia legebant. Quidam id 3 Iod, quidam 3 apicibus, ad 3 Divinarum proprietatum, seu sacramentum indicandum scribebant. Certe nomen Dei 3 Iod circulo inclusis olim mistyce scriptum