Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/216

From GATE
This page has not been proofread


huiusmodi sacrorum voluminum in linguam Coptam prima facta fuerit translatio, hucusque cognoscere non licuit< quantùm tamen è martyrologio Coptico, quod Arabicè scriptum in Maronitarum Collegio conservatur, colligere licuit; ea facta est ab hinc mille circiter & trecentis annis, quo tempore, teste Nicephoro, studium sacrarum literarum in hebaide, & per totam passim AEgyptum, maximè florebat; quod & dictum martyrologium, in prima prolusione mensis Thoth apertè dicit; praecipuam Monachorum eius temporis occupationem fuisse Sacra Bibliè Graeca, Chaldaica, & Hebraica, in linguam ipsis propriam, Coptam nimirum, transferre; quae pototypa deinde succedêtibus saeculis, alij & alij identitem describentes, numerum librorum pro multitudine Coenobiorum, Monachorumque in immensum auxerunt. His igitur ita ritè declaratis, nunc antequàm ulterius progrediar, in gratiam studio Lectoris