Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/216

From GATE
Revision as of 12:48, 31 December 2017 by Visconti10 (talk | contribs) (→‎Not proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


pore huiusmodi sacrorum voluminum in linguam Coptam prima facta fuerit translatio, hucusque cognoscere non licuit< quantùm tamen è martyrologio Coptico, quod Arabicè scriptum in Maronitarum Collegio conservatur, colligere licuit; ea facta est ab hinc mille circiter & trecentis annis, quo tempore, teste Nicephoro, studium sacrarum literarum in hebaide, & per totam passim AEgyptum, maximè florebat; quod & dictum martyrologium, in prima prolusione mensis Thoth apertè dicit; praecipuam Monachorum eius temporis occupationem fuisse Sacra Bibliè Graeca, Chaldaica, & Hebraica, in linguam ipsis propriam, Coptam nimirum, transferre; quae pototypa deinde succedêtibus saeculis, alij & alij identitem describentes, numerum librorum pro multitudine Coenobiorum, Monachorumque in immensum auxerunt. His igitur ita ritè declaratis, nunc antequàm ulterius progrediar, in gratiam studio Lectoris