Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/216"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
huiusmodi sacrorum voluminum in linguam Coptam prima facta fuerit translatio, hucusque cognoscere non licuit; quantùm tamen è martyrologio Coptico, quod Arabicè scriptum in Maronitarum Collegio conservatur, colligere licuit; ea facta est ab hinc mille circiter et trecentis annis, quo tempore, teste Nicephoro, studium sacrarum literarum in Thebaide, et per totam passim Aegyptum, maximè florebat; quod et dictum martyrologium, in prima prolusione mensis Thoth apertè dicit; praecipuam Monachorum eius temporis occupationem fuisse Sacra Biblia è Graeca, Chaldaica, et Hebraica, in linguam ipsis propriam, Coptam nimirum, transferre; quae prototypa deinde succedentibus saeculis, alii et alii identidem describentes, numerum librorum pro multitudine Coenobiorum, Monachorumque in immensum auxerunt. His igitur ita ritè declaratis, nunc antequàm ulterius progrediar, in gratiam studiosi Lectoris eorum librorum catalogum, qui hodiè in Bibliotheca Vaticana lingua Copta scripti conservantur, priùs hoc loco prodere visum est, ne autem id obiter, ut dici solet, et superficietenus fiat, quidam Amicorum meorum rem haud ingratam me facturum existimarunt<ref>forma sincopata di "existimaverunt"</ref>, si praeter nudas Codicum denominationes singulorum quoque titulos et inscriptiones tàm Copticas, quàm Arabicas, et si quae alia essent
+
huiusmodi sacrorum voluminum in linguam Coptam prima facta fuerit translatio, hucusque cognoscere non licuit; quantùm tamen è martyrologio Coptico, quod Arabicè scriptum in Maronitarum Collegio conservatur, colligere licuit; ea facta est ab hinc mille circiter et trecentis annis, quo tempore, teste Nicephoro, studium sacrarum literarum in Thebaide, et per totam passim Aegyptum, maximè florebat; quod et dictum martyrologium, in prima prolusione mensis Thoth apertè dicit; praecipuam Monachorum eius temporis occupationem fuisse Sacra Biblia è Graeca, Chaldaica, et Hebraica, in linguam ipsis propriam, Coptam nimirum, transferre; quae prototypa deinde succedentibus saeculis, alii et alii identidem describentes, numerum librorum pro multitudine Coenobiorum, Monachorumque in immensum auxerunt. His igitur ita ritè declaratis, nunc antequàm ulterius progrediar, in gratiam studiosi Lectoris eorum librorum catalogum, qui hodiè in Bibliotheca Vaticana lingua Copta scripti conservantur, priùs hoc loco prodere visum est, ne autem id obiter, ut dici solet, et superficietenus fiat, quidam Amicorum meorum rem haud ingratam me facturum existimarunt<ref>forma sincopata di "existimaverunt"</ref>, si praeter nudas Codicum denominationes singulorum quoque titulos et inscriptiones tàm Copticas, quàm Arabicas, et si quae alia essent dictorum
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:04, 6 May 2020

This page has not been proofread


huiusmodi sacrorum voluminum in linguam Coptam prima facta fuerit translatio, hucusque cognoscere non licuit; quantùm tamen è martyrologio Coptico, quod Arabicè scriptum in Maronitarum Collegio conservatur, colligere licuit; ea facta est ab hinc mille circiter et trecentis annis, quo tempore, teste Nicephoro, studium sacrarum literarum in Thebaide, et per totam passim Aegyptum, maximè florebat; quod et dictum martyrologium, in prima prolusione mensis Thoth apertè dicit; praecipuam Monachorum eius temporis occupationem fuisse Sacra Biblia è Graeca, Chaldaica, et Hebraica, in linguam ipsis propriam, Coptam nimirum, transferre; quae prototypa deinde succedentibus saeculis, alii et alii identidem describentes, numerum librorum pro multitudine Coenobiorum, Monachorumque in immensum auxerunt. His igitur ita ritè declaratis, nunc antequàm ulterius progrediar, in gratiam studiosi Lectoris eorum librorum catalogum, qui hodiè in Bibliotheca Vaticana lingua Copta scripti conservantur, priùs hoc loco prodere visum est, ne autem id obiter, ut dici solet, et superficietenus fiat, quidam Amicorum meorum rem haud ingratam me facturum existimarunt[1], si praeter nudas Codicum denominationes singulorum quoque titulos et inscriptiones tàm Copticas, quàm Arabicas, et si quae alia essent dictorum

  1. forma sincopata di "existimaverunt"