Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/213

From GATE
Revision as of 16:29, 27 September 2018 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread


literaturae difficultates perfectè attingant; aut deprehensas superent, Videmus enim nobis dubitantibus innumeros quidem obvios libros esse, quos tamen si benè expenderis, ex mille vix unum repereris qui in perplexitate constitutis animis subsidio esse possit. Imò, quod dicere pudet, omnes Scriptores in unius verba ita coniurare, ut si verborum fucum tuleris, eandem omnino rem scriptam, subscriptam, transcriptamque reperias. Hinc fieri arbitror; ut concatenatorum more caecorum uno trahente alterum, omnes in inemendabilium errorum barathrum labantur. Cuius quidem literariae calamitatis aliam causam esse non existimo, nisi externarum literarum animus: quo ita a natura