Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/213"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "literaturae difficultates perfectè attingant; aut deprehensas superent, Videmus enim nobis dubitantibus innumeros quidem obuios libros esse, quos tamen si benè expenderis, e...")
 
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(3 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
literaturae difficultates perfectè attingant; aut deprehensas superent, Videmus enim nobis dubitantibus innumeros quidem obuios libros esse, quos tamen si benè expenderis, ex mille vix unum repereris qui in perplexitate constitutis animis subsidio esse possit. Imò, quod dicere pudet, omnes Scriptores in unius verba ita coniurare, ut si verborum fucum tuleris
+
literaturae difficultates perfectè attingant; aut deprehensas superent, Videmus enim nobis dubitantibus innumeros quidem obvios libros esse, quos tamen si benè expenderis, ex mille vix unum repereris qui in perplexitate constitutis animis subsidio esse possit. Imò, quod dicere pudet, omnes Scriptores in unius verba ita coniurare, ut si verborum fucum tuleris, eandem omnino rem scriptam, subscriptam, transcriptamque reperias. Hinc fieri arbitror; ut concatenatorum more caecorum uno trahente alterum, omnes in inemendabilium errorum barathrum labantur. Cuius quidem literariae calamitatis aliam causam esse non existimo, nisi externarum literarum artiumque neglectum, quae cum plerumque summo labore addiscantur, quidam ad propudiosum illud ignaviae Asylum confugientes, segnitiem mentisque inopiam velare conantur: illud (cui bono) probro suomale praetexentes, quasi nihim prosit, nisi unde veter & marsupium turgeat. Mihi sane longe alia mens, alius ad literas animus: quo ita a natura sum comparatus, ut nihil ingenuo homine dignius existime; quam industriam, viresque ingenii, iis in rebus potissimum, quas vel obliviosa, ac indocta saecula successu temporum neglexerunt, restaurandis; aut quas natura in secretioribus penetralibus recondidit, sagaciter rimandis experiri; ita quidem ut omnes
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:03, 6 May 2020

This page has not been proofread