Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/210

From GATE
Revision as of 16:25, 29 November 2017 by Visconti10 (talk | contribs) (Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


Praetorium. Curator. Tribunus. Notarius, aliaque quàmplurima, quae tibi Thesaurus noster suppeditabit. Hebraeorum verò ea nomina, quae ad mensuras & pondera pertinent assumplisse videntur. Uti Chomor. Bathus. Corus. Siclus. Arabica quoque & Persica quamplurima reperio; quae tamẽ brevuitatis causa libẽs praetereo. Graeca verò lingua, si nuda tantùm vocabula respicias, meritò magna ex parte Coptam sibi vendicare videtur. si syntaxim nominumq; constructionem, tantò ab ea videbitur esse remotior, quantò in vocabulis affinior. Non enim à Graeca tantùm, sed etiam ab ominibus alijs linguis in declinandorum nominum, ac coniugandorum verborum ratione ita diversa est & dissormis; ut si pauca excipias, cum nulla in nullo prosus convenire videatur. Est etiam proprium huius linguae, omnem mutationem fortiri à principijis verborữ sine semper immutabili ut Angelus. Angeli. Discipulus. Discipulus. familiaque quamplurima, quae ex elementis nostris Coptishuic libro adiunctis deprehẽdes. In quibus omnibus si verba respicias,