Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/209"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Plautino illo versu ab Hannone Poeno prolato apparet. ''Ny Ethaloim valonuth si corat sisima consith''. In quo si ineptas iuncturas, atque imperitas verborum distinctiones tol...")
 
(Problematic)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Plautino illo versu ab Hannone Poeno prolato apparet. ''Ny Ethaloim valonuth si corat sisima consith''. In quo si ineptas iuncturas, atque imperitas verborum distinctiones tollas, facies hanc lectionem Hebraicam. <gap/> ''Na ethelionim elionoth schacora otham makom hazoth''. Hoc est, obsecro vos superos superasq; quibus contigit locus iste. Multa sanè similia hìc dicere possem, si tempus
+
Plautino illo versu ab Hannone Poeno prolato apparet. ''Ny Ethaloim valonuth si corat sisima consith''. In quo si ineptas iuncturas, atque imperitas verborum distinctiones tollas, facies hanc lectionem Hebraicam. <gap/> ''Na ethelionim elionoth schacora otham makom hazoth''. Hoc est, obsecro vos superos superasq; quibus contigit locus iste. Multa sanè similia hìc dicere possem, si tempus permitteret, quare qui plura huiusmodi desiderabit, consulat Bernardum Ildretum Canonicum Cordubensem l. 2 c. 2, voluminis (varias Antiquitades de Espannā et Africa, y otras provincias) inscripti. apud quem vocabula Punica singulari studio congesta reperies. Sed nos ad coptam revertamur; quam sanè linguam communi omnibus aliis vicissitudini subiectam, probant ex omni ferè natione, quae successu temporum in hanc linguam irrepsere, petita vocabula. quae libenter hìc quoque recenserem, nisi à referendis nominum monstris Lectoris me removeret patientia; aliqua tamen hìc, ut corruptio manifestiùs appareat, adducere visum est. Nam Romanis Aegyptum occupantibus, in eam iam ante à Gręcis penè corruptam, plurima vocabula Latina quoq;, maximè ea, quę militare negotium concernunt, irrepserunt. Uti <gap/> Census. <gap/> Dux. <gap/>
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
 
 +
ti

Revision as of 16:15, 29 November 2017

There was a problem when proofreading this page


Plautino illo versu ab Hannone Poeno prolato apparet. Ny Ethaloim valonuth si corat sisima consith. In quo si ineptas iuncturas, atque imperitas verborum distinctiones tollas, facies hanc lectionem Hebraicam. Na ethelionim elionoth schacora otham makom hazoth. Hoc est, obsecro vos superos superasq; quibus contigit locus iste. Multa sanè similia hìc dicere possem, si tempus permitteret, quare qui plura huiusmodi desiderabit, consulat Bernardum Ildretum Canonicum Cordubensem l. 2 c. 2, voluminis (varias Antiquitades de Espannā et Africa, y otras provincias) inscripti. apud quem vocabula Punica singulari studio congesta reperies. Sed nos ad coptam revertamur; quam sanè linguam communi omnibus aliis vicissitudini subiectam, probant ex omni ferè natione, quae successu temporum in hanc linguam irrepsere, petita vocabula. quae libenter hìc quoque recenserem, nisi à referendis nominum monstris Lectoris me removeret patientia; aliqua tamen hìc, ut corruptio manifestiùs appareat, adducere visum est. Nam Romanis Aegyptum occupantibus, in eam iam ante à Gręcis penè corruptam, plurima vocabula Latina quoq;, maximè ea, quę militare negotium concernunt, irrepserunt. Uti Census. Dux.























ti