Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/207

From GATE
Revision as of 09:48, 29 March 2018 by ViscontiPaci (talk | contribs)
This page has not been proofread


Certum autem nobis visum est, hoc volumen Mardochaeum composuisse, eo consilio, ut omnes libri sacri ex uno hoc volumine transcripti iuxta exemplar translationis Persarum mitterentur, et hoc describeretur in libris dierum Regum priorum. Cum autem servituti alienae servirent, (id est Idolorum cultui essent addicti) scripserunt pro nomine glorioso et terribili, nomen abominationum suarum, quemadmodum fecerunt Cuthiim (Samaritani) qui scripserunt pro, (In principio creavit Deus) creavit Asima, et ecce ad gloriam Dei est, quod eius Mardochaeus non meminerit. Verum hanc calumniam ex odio quo Samaritanos persequebantur, ab Hebtaeis, ipsis Cuthaeis falso affictam, aperte docet Pentateuchus Samaritanus Vaticanus, in quo nulla omnino huius Asimae fit mentio, sed verba Samaritana undequaque Hebraeae