Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/204

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


inscripta videntur.


СҮНӨРОІС ТОІС ЄН

АІГҮПТѠІӨЄОІСІСІАС

АРХІЄРЄҮС АНЄӨ.


Fuisse autem hanc inscriptionem ab Aegyptio factam, non a Graeco; duo probant. Primum, ipsa in Aegypto facta, ut ex verbis patet, inscriptio; alterum, ipsa Symbolorum ratio, quae pure Hieroglyphica est, et a nemine nisi in adytis Aegyptiorum educato perfici potuit, ut in Oedipo nostro apparebit, ubi singula huius schematis explicabuntur, cuius quoque mentio fiet 9 cap. huius. Ex quibus patet, Graecam linguam Aegyptiis non familiarem tantum; sed et Aegyptiacae quam simillimam fuisse, nominibus Aegyptiacis (quotquot a Veteribus Authoribus posteritati consignata adhuc supersunt) quae omnia nescio quid Graecum sapiunt, id abunde ostendentibus. Quid enim aliud Osiris, nisi ὅσιος ἵρος Sacrosanctus? Quid aliud Isis nisi prudens naturae progressus ἀπὸ τὸ ἴεωτα, hoc est ab eundo deducto nomine? Horus quoque certe ἀπὸ τὸν ὡρῶν vel ἀπὸ τὸ ὁρᾶθα, derivatum nomen, nil aliud significat, nisi τὸν ῆλιον παντεπόπτην et cursu quem in Zodiaco perficit, annum in quatuor partes, quas ὥρας, teste Macrobio, dicebant, dispertientem. Sic Typhon ἀπὸ τὸ σμᾶν hoc est a