Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/199

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


Scdex Deo nati sunt. Quibus apud Hebraeos respondent dixit Dominus ego Dominus. Et sic de caeteris. Iehoua autem appropriatum Deo nomen, nulli non notum est. Notandum praeterea omnia Dei nomnia contracta apud Coptitas lineola quadam transversa superposita signari. veluti DominusIesusChristusDeus. aliaque fimilia; vero nullibi hac lineola notatum reperiri, voluenti Copticos libros patebit. Quod cum primum advertissem, ab eorum qui id nomen contractum dicunt, discessi sententia. Iterum hoc nomen Phtha nullam recipit mutationem, nec affixum ullum; sed loco eius Coptiae utuntur nomine; velutiDeus meusDeus tuusDeus eius; non secus ac Habraei, qui loco utunturAdonaiElohim. Non minus igitur invariabile est, quam Dei nomen. Sicut igitur magnum illud Dei nomen mysticis rationibus constat, sic et hoc Coptum. Iterum sicut nomen Dei iuxta Rabbenu Hakadosch, Deum generantem significat, sic et hoc non apud Coptitas tantum; sed apud Aegyptios Antiquos quoque Emepht, seu cum aspiratione Hemepht, seu quod nos ex Copto interpretamur (in Phtha), quasi diceres, Deum omnia peragentem in Phtha filio, quem produxit; vel ut cum Iamblicho loquar, Emepht nimirum