Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/198"

From GATE
 
m
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Φτ responda quoque consulentibus dabat, (unde et proverbium suprà indicatum Φθάς σοι λελάληκε. Phthas tibi locutus est; promanasse probabile est). Ac proinde non incongruè uti suprà diximus, hunc Taautum, Thoth, seu Mercurium Αγαθοδαίμονα, per circulum exprimebant, Serpente Ιερακομόρφῳ, quem in modum Crucis alatum efformabant, ei imposito. Aptè enim hoc Hieroglyphico eius in hoc mundo dominium exprimebant, et forsan hunc Crucis characterem Aegyptii primùm à Mose exaltante, Serpentem in deserto, aut ex baculo eius seu virga mirifica in qua Tetragrammaton Dei nomen forma Crucis incisum fuisse traditur, ut in margine apparet, didicerunt. Porrò Φτ Coptitarum, sicut nec charactere à charactere Taauti multùm discrepat, ita nec significatione. Significant enim Coptitae per hoc ipsum Dei naturam et essentiam, non secus ac Aegyptii per characterem suum Tauiticum, ac Hebraei per nomen illud <gap/> denotare solent: veluti in sequentibus exemplis patet, in quibus usurpant appropriatum Dei nomen Φτ. ut <gap/> Φτ Dominus Deus <gap/> adiuro te Deus <gap/> ego Deu. <gap/> dixit Deus. <gap/>
+
Φτ responda quoque consulentibus dabat, (unde et proverbium suprà indicatum Φθάς σοι λελάληκε. Phthas tibi locutus est; promanasse probabile est). Ac proinde non incongruè uti suprà diximus, hunc Taautum, Thoth, seu Mercurium Αγαθοδαίμονα, per circulum exprimebant, Serpente Ιερακομόρφῳ, quem in modum Crucis alatum efformabant, ei imposito. Aptè enim hoc Hieroglyphico eius in hoc mundo dominium exprimebant, et forsan hunc Crucis characterem Aegyptii primùm à Mose exaltante, Serpentem in deserto, aut ex baculo eius seu virga mirifica in qua Tetragrammaton Dei nomen forma Crucis incisum fuisse traditur, ut in margine apparet, didicerunt. Porrò Φτ Coptitarum, sicut nec charactere à charactere Taauti multùm discrepat, ita nec significatione. Significant enim Coptitae per hoc ipsum Dei naturam et essentiam, non secus ac Aegyptii per characterem suum Tauiticum, ac Hebraei per nomen illud <gap/> denotare solent: veluti in sequentibus exemplis patet, in quibus usurpant appropriatum Dei nomen Φτ. ut <gap/> Φτ Dominus Deus <gap/> adiuro te Deus <gap/> ego Deus. <gap/> dixit Deus. <gap/>

Revision as of 16:27, 29 December 2017

There was a problem when proofreading this page


Φτ responda quoque consulentibus dabat, (unde et proverbium suprà indicatum Φθάς σοι λελάληκε. Phthas tibi locutus est; promanasse probabile est). Ac proinde non incongruè uti suprà diximus, hunc Taautum, Thoth, seu Mercurium Αγαθοδαίμονα, per circulum exprimebant, Serpente Ιερακομόρφῳ, quem in modum Crucis alatum efformabant, ei imposito. Aptè enim hoc Hieroglyphico eius in hoc mundo dominium exprimebant, et forsan hunc Crucis characterem Aegyptii primùm à Mose exaltante, Serpentem in deserto, aut ex baculo eius seu virga mirifica in qua Tetragrammaton Dei nomen forma Crucis incisum fuisse traditur, ut in margine apparet, didicerunt. Porrò Φτ Coptitarum, sicut nec charactere à charactere Taauti multùm discrepat, ita nec significatione. Significant enim Coptitae per hoc ipsum Dei naturam et essentiam, non secus ac Aegyptii per characterem suum Tauiticum, ac Hebraei per nomen illud denotare solent: veluti in sequentibus exemplis patet, in quibus usurpant appropriatum Dei nomen Φτ. ut Φτ Dominus Deus adiuro te Deus ego Deus. dixit Deus.