Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/192

From GATE
Revision as of 16:00, 20 November 2018 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


naturam fragilem et mortalem refert, designavisse videntur. Per verò, quae in Coptico Alphabeto ultima est, et Thau vivificum illud signum salutis humane affectat, scilicet Servatorem nostrum, qui corpus ex elementorum commistione coagmentarum, (quae elementa aptè per quatuor Crucis ramos designantur), assumens, voluntarium Crucis supplicium subiit, ut quadripartito mundo salutem perditam restitueret, eos indigitavisse verisimile est. Verùm si haec forsan alicui minus placeant; audiat quidmihi ex insperato in mentem venerit. Tradunt Aegyptiorum Numen, quod Emeph vel Hemeph vocant, (alii corruptè Cneph, vel Emeth) ovum ex ore producere, è quo Deus, que Phta nuncupant, nascitur. Graeci Vulcanum, Taautum Phoenices appellant; De quo Suidas his verbis. Φθας ὁ Ηφαίσιος ΜεμΦίταις ὁ Φθας σοι λελάληκω. Phthas Vulcanus dicitur à Memphitis, et proverbium est, Vulcanus sine Phthas tibi locutus est. Mundum itaque per ovum intelligentes cum pingere vellent, in circulo Serpentem seu Aspidem Ιερακόμορφον, quemque ob igneam quandam vivacitatem Deum existimabant, vocatum Αγαθοδαίμονα, ea ratione adaptabant; ut θ Theta graecae literae simillimum constitueret characterem. Atque hac figura eum quem universum regere, atque conservare