Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/190

From GATE
Revision as of 16:59, 27 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


numerum transire permittens, orbis est in se revolutus, atque reflexus principio et fine carens, Trinitatis unionem inscrutabilem designat. Testatur hoc monogramma Armenicus, quod in libro, seu charta quadam convoluta Armenicè scripta Bibliothecae Vaticanae, orationum principiis praefixum videtur, ut sequitur; ac proindè hoc nomen per huiusmodi characteres repraesentatum idem est, quod . Heli hubel ur tarcmani mietie afruuati, hoc est, Heli hubel quod exponitur magnus Deus.Alia praetereà plurima in voce Adam, quam per primam hanc literam referunt, recondita Sacramenta ostendunt. Sed quia illa digna sunt scitu, ea hìc subiungam. Dicunt Armeni literam Aip propagationis humani generis per Adamum primum, et redemptionis deperditi, per Christum Adamum secundum factae, simbolum esse. Hinc eam vocant misticè Adam hoc est terram aut terra virgo; vel , terra incarnat, aut terra rubens: vel quem admodum alii quoq; explicant, teste Ambros: Thes: qui ex terra tota sua. de quo illud quoque D. Pauli intelligunt Armeni