Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/186

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


scripta in Vaticano servatur, hanc ad fidelium, caetum facit admonitionem de Dei nomine, non publicando
.
Ami Israil lu mephar sem menachum smo morih dalloh metul mezci alho beiuma ddina raba Popule meus Israel nemo ex te publicet nomen, seu verbum Dei, quia non iustificabitur, quicunque fecerit illud, in die iudicii magno. Ac proinde studio summo magnum illud nomen Dei Τεξαγράμμαζον, quod appellant, tegebant; et sicut ob supremam Diuini Numinis reverentiam id humanis labiis pronunciando profanari nollent, ita nec legi. Quam ob causam variis id modis referebant; nunc per tria Iodim circulo inscripta, ad 3 Diuinas proprietas, quas vocant, in arbore Sephiroth indicandans. uti apparet. Nunc per, et , uti sequitur. Saepe quoque per unicam tantummodo literam aut , quibus singulis scribendi rationibus maxima quaevis mysteria insinuabant. Quemadmodum in Hieroglyphico opere fuse declarabimus. Quamvis apud Graecos nomen Dei his tribus literis scriptum quoque reperiam. Vel ut in circulo sequenti Nam Diodorus,