Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/184

From GATE
Revision as of 20:36, 26 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


Haba verò ex hac sententia emergit; Sanctus benedictus ille nec tamen dum mentio sit horum nominum, ea expansè, sed contractè, ut gnari huius linguae sciunt, pronunciantur. Innumera similia ex Hebraeis, Arabibus, Syriacis, Persicis, hic adducere possem; si aut fusiores demonstrationes requireret patefacta veritas, aut Prodromi festinatio id permitteret: Manet igitur, abbreviata Dei nomina non necessario expansè pronunciari.Alii verò, qui hoc nomen Φτ, (eo quod τ litera, non Θ Th; sed D sonet) ideò non Phta, sed Phda pronunciari debere afferunt, similiter falluntur. Cum in propatulo sit, hancultimam, literam Alphabeti Coptici τ, mystico Hebraeorum, et Samaritanorum Thau, Grecorum Θ, sono aequipollenti omnino respondere;quod autem, Aegypti Coptitae id passim veluti D pronuncient, id non tàm ob naturalem pronunciationem, quàm ob linguae vitium, quo in hac litera τ pronuncianda Coptitae laborant, fieri censendum est. Sed dicent alii, inverisimile esse, Christianos Aegyptios hoc profano Dei gentilis nomine, pro veri Dei nomine usos esse; Verùm his respondemus; hoc nomen Φτ unum fuisse ex absolutis Dei nominibus, qualia Thoyth, Emeph. Ichtho quoq; erant, certos Dei effectus explicantia.