Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/183

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


tanta sit fides habenda; Ego certè, qui huius rei veritatem è Coptitarum monumentis summo studio investigare contendi, nomen Dei sępesaepiùs quidem; autem, quod ipsi contracto aequipollere dicunt, nunquam in ullo Coptorum monumentorum me legisse memini. E quo vel solo luculenter patet, à nomine Dei , vel ut melius, , omninò diversum esse. dato tamen, non concesso, idem esse, quod , inde tamen nulla ratione sequitur, illud in abbreviatione, sua non Phta, sed necessariò pronunciandum esse, cum nemo ignoret, plerorumque; Orientalium morem esse, abbreviata nomina qualiacumque maioris brevitas causa, eo quo scribuntur modo, abbreviatem pronunciare; Rem aliquibus exemplis clariorem reddo; abbreviatum Dei nomen, apud Coptitsas idem est, quod Dominus. nec aliam tamen pronunciationem, nisi quam litere dant, habet. Agla et Haba, Hebraeorum Dei nomina abbreviata sunt; ex iis literis quas appellant, resultantia; Agla quidem ex capitalibus dictionum sequentis sententiae.

hoc est
Tu es fortis in aeternum Deus.