Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/183

From GATE
Revision as of 20:20, 26 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


tanta sit fides habenda; Ego certè, qui huius rei veritatem è Coptitarum monumentis summo studio investigare contendi, nomen Dei quidem; autem, quod ipsi Φτ à nomine Dei , vel ut melius, , omninò diversum esse. dato tamen, non concesso, Φτ idem esse, quod , inde tamen nulla ratione sequitur, illud in abbreviatione, sua non Phta, sed necessariò pronunciandum esse, cum nemo ignoret, plerorumque; Orientalium morem esse, abbreviata nomina qualiacumque maioris brevitas causa, eo quo scribuntur modo, abbreviatem pronunciare; Rem aliquibus exemplis clariorem reddo; abbreviatum Dei nomen, apud Coptitsas idem est, quod Dominus. nec aliam tamen pronunciationem, nisi quam litere dant, habet. Agla et Haba, Hebraeorum Dei nomina abbreviata sunt; ex iis literis quas appellant, resultantia; Agla quidem ex capitalibus dictionum sequentis sententiae. hoc est Tu es fortis in aeternum Deus.