Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/182"

From GATE
Page statusPage status
-
Problematic
+
Proofread

Revision as of 17:06, 17 January 2018

This page has been proofread


Frequens omnino apud Coptitas est illud nomen Φτ Phtha, quod tamen, utrum idem sit cum illo Phtha antiquo Aegyptiorum Numine, cuius Iamblichus, Plutarchus, aliique; meminerunt, non immeritò quispiam dubitare posset. Sunt, qui ab ipsis Coptitis instructi hoc nomen Dei Φτ nequaquam expansum; sed abbreviatione contractum esse afferunt; nec legi debere Φτ Phtha; sed Phnutha, aut atque hi quidem aliam assertionis suae rationem non adducunt, nisi Pythagoricum illud ἀυτός ἔρα, auctoritatem videlicet Coptitarum praetendentes, à quibus id se didicisse, gloriantur. Verum cum hisce temporibus Sacerdotum Aegypti ruditas, et summa antiquitatum ignorantia, praetereà linguam Coptam perfectè callentium in Aegypto paucitas passim notissima sit, non video cur huiuscemodi imperitis hominibus in hac maxima vetustatis caligine.

Iamblichus seg 8. 15. Eus de praeparatione Evangel: Plutarchus l. de Osiride et Iside +