Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/180

From GATE
Revision as of 17:41, 26 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "nomimine Aegypti prisci, et Coptitiae moderni Hyosciamon herbam vocat: artque haec est herba quam Typhonion teste Apuleio Sacerdotes Aegypti vocabant, eo quod illa herba Typho...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


nomimine Aegypti prisci, et Coptitiae moderni Hyosciamon herbam vocat: artque haec est herba quam Typhonion teste Apuleio Sacerdotes Aegypti vocabant, eo quod illa herba Typhonis nature esset, et Osiridi Aegyptio DSeo contraria. Portulacam prisci dicebant τμελμονθος, quam Coptitae τμελμονδι corruptè dicunt; Centauream verò illi ἂρθεμις, hi αἰτίαμας. His adiungi possunt Mene, Sylitho, Thaborin, Emen ipse, herbarum nomina Aegyptia, quibus in Latino respondent Satyrion, Scylla, Chamaeleon, Dictamnus, quae cu Coptis dictionibus coparata, ex quo fonte profluxerint, facilè monstrabunt. Sed cum huiusmodi vocabula ab Authoribus multis tractata, ac paulatìm corrupta à genuina appellatione recesserint; consultò de iis tacemus, ne forsan, ob plusculum discrepantia verba, coactam et violentam comparationem instituisse videamur. Cum, itaque (ut ex dictis patet) nu illa lingua, antiquae Aegyptiace Copta similior sit, certè indubitatum relinquitur, eam veram esse et germanam antiquae Aegyptiacae linguae filiam: non puram quidem, qualis ab initio, videlicet florescentis Aegyptiorum Imperii, tempore Patriarcharum vigebat; sed è varia hominum, linguarumque commixtione,statusque Aegyptiaci