Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/173

From GATE
Revision as of 16:59, 17 January 2018 by ViscontiParigi (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


eosque trecentis sexaginta coniunxit; Eos nunc Aegyptii id est Superinductos vocant, et Deorum Natales putant. Ex quibus patet ante non fuisse, sed dicta occasione adiectas esse; quarum cognomina erant, ut infra subiecta sunt.


Osiris
Arueris
Typhon
Isis
Nephte

Annus ergo Aegyptiacus fuit dierum 365 sine quadrantis adiectione, cuius Thoth Mercurio dicatus primus mensis necessario caepit ab ortu caniculae, Sole in Leonem transeunte, novilunio. Quia observatio anni, et temporum in caniculae ortu ab Aegyptiis statuebatur: eaque erat ipsis cursus Solaris epocha. Et quamvis eorum Thoth laxis habenis in anteriora fugeret,