Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/172

From GATE
There was a problem when proofreading this page


col arba Sanin badu alfanee ilnuruz voahi lephath pharfieh. Menfes Coptitarum sunt duodecim, annus eorum continet trecentos fexaginta quinque, dies. quinque dies Nesi intercalantur omni anno quarto; Initium anni Neuruz, est illa vox Perica. Horus quoque Serpentem illum Κοσοκδῶς quo annum, mundum, Regem, et alia significabant, vocari feribit, sed corrupté, ut multa alòia in Horo occurrenti; Nam fines anni Solaris etiamnum Coptitas Nesi vocare, ex citatism paulò ante verbis patuit. Porrò nomen ἐῶαγομδίων dictum est , tamquam olim annus 360 dierum simpliciter fuisset. Quod, ut dixi Hierophantae ipsi non solum in libris suis scriptum habebant, sed et fabulam origini et causae adiiciebant. Mercurium, alea cum Luna ludentem vicisse, et septuagesimam fecundam partem anni ab eo extorsisse, quam posteà 360 diebus, qui modus erat anni prisci, adiecerit. Plutarchus ita rem narrat. Aiunt Rheam furtim in complexum Saturni venisse; mox et cum Sole congressam esse; sed quasi praegnatione damnatam, neque annum, neque; mensem qui pareret inuenisse. Mercurii etiam amore captam cum eo concubuisse. Subinde autem, cum Luna ludentem Astragalis diei cuiusque, septuagesimam abstulisse, ex quibus 5 dies con-