Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/169

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


stularum arundinearum, quae stagnantis aquae soboles passim habentur, Musicam prima fundamenta sua iecisse, haud inverisimile est. Unde et quoque, quod artem Coptice significat, a non male diduxero, cum Aegyptios omnes artes occasione aquae, et fluminum reperisse[1], alibi abunde demonstremus. Praeterea linguam Coptam Aegyptiacae antiquae non affinem tantum, sed et penitus eandem fuisse, praeter eas, de quibus dictum est, innumerae aliae voces in omnibus antiquitatum monumentis adhuc superstites, affatim declarant. Verum ne gratis id afferere videamur, dicta exemplis confirmemus. Ac primo quidem 12. Mensium nomina priscis Aegyptiis usitata, Coptitis adhuc incorrupta manere Tabula Mensium Copticorum id clare demonstrat; quam ex Thesauro nostro Copto-Arabico depromptam, una cum Aethiopum, et Arabum mensibus proponere volui.

Nomina Mensium Aegyptiorum

et Coptitarum, ut respondent
Mensibus Romanis,

et Aehtiopicis.'
  1. Sul vocabolario si trova "repperisse"