Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/168"

From GATE
(Problematic)
(No difference)

Revision as of 13:48, 4 January 2018

There was a problem when proofreading this page


Et cum iam crevisset introduxit eum ad se filia Faraum, t͡ɕ factus est ei in filium, t͡ɕ vocavit nomen eius Moses, dicens quia de aqua tuli eum.cui & Clem: Alex: I.i. stromat: subscribit hisce verbis: Deinde nomen imponit Regina, Moyses, capta etymologia eò, quod eum ex aqua sustulisset. Aquam enim Moy vocăt Aegyptij in quamoriturus fuerat expositus: Moysen enim vocant eum, qui ex aqua emersus respiraverit. Ad quod haud obscurè alludit Targum Uzielidis his verbis. Et adultum venire fecit ad se filia Pharaonis, t͡ɕ fuit ei dilectus, t͡ɕ cum iam validus esset, vocavit nomen eius Moyses; quia dixit (min de Moy) hoc est, de aqua eduxi eum.igitur Aegyptiacum est, non Hebraicum. quod ex aquis servatum dicit, ut benè Iosephus notat, compositum. Atque ex his colligitur, eos qui Musicam à voce Aegyptiaca, quod aqua significare diximus, derivant, eò quod Aegyptij primi eam ad aquas invenerint, haud inconvenienter sentire. Cum enim in Aegypto Papyrus, & arundo ex stagnantis Nili lacunis copiosa propagine pullulasceret; ex arundine verò prima fistularum, & monaulorum inventio extiterit, occasione sistularum