Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/167

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/167 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/167: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


composita voce ex utrisque nomen Moysi fuit inditum.Hisce astipulatur R. Aben Ezra, etsi eum Monios (voce ut ego reor corrupta) Aegyptiacè dictum tradat. verba eius sunt. Est nomen inquit Mosis traductum de lingua Aegyptiaca in linguam sanctam, et nomen eius in lingua Aegyptiaca fuerat Monios. Ita scriptum est in libro de cultu, seu servitute terrae, traducto de lingua Aegyptia in linguam Aethiopicam. Et ita quoque legitur in libris Sapientum Graeciae. forsan filia Pharaonis didicit nostram linguam.Quicquid sit, hãc vocem, Moses, Aegyptiacam à voce Copta dictam in Pentateucho Copto Vaticano clarè ostenditur; in quo, uti & in Thesauro nostro copto, Aqua, vel cum articulo pręposito, dicta passim reperitur: vox scilicet, non discrepans Textũ Copto - arabicum adiungéndum hìc duxi